- NYCTELIA
- NYCTELIAdicebantur sacra Bacchi, hinc Nyctelii appellati, quod eius mysteria nocturna essent: quô tempore, facibus accensis per Urbem, discurrentes, crateras vini plenos statuebant, neque quidquam turpitudinis scelerumque, vinô nocteque suadentibus, omittebant, Augustin. de Civit. Dei, l. 18. c. 13. Clemens Alex. in Protreptico etc. Aur. hinc Prudentius l. 1. in Symmachum, v. 131.——— Quod et ebria iam tuncAnte oculos Regis Satyrorum insania fecit,Et fecisse reor stimulis furialibus actasMaenadas, inflammante merô, in scelus omne rotatas.Erant autem in cistis sacra haec condita, et singulis tribus annis exhibebantur in graecia, magnô populi concursu. Seneca in Herc. Oetaeo Actu 2. in Choro, v. 594.Nos Cadmeis orgia ferreTecum solitae condita cistis,Cum iam pulsô sidere BrumaeTertia Soles evocat aestas.Ineunte nempe Vere etc. De iis Servius ad Aen. l. 4. v. 302. Liberi, inquit, sacra tertiô quoque annô innovabantur: Sane sciendum, Orgia apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud Latinos Ceremoniae dicuntur; sed iam abusive sacra Liberi Orgia vocantur, vel ἀπὸ τῆς ὀργῆς a furore, vel ἀπὸ τῶ ὄρων a montibus: Nocturnus. quod nocte celebrarentur, unde ipsa sacra Nyctelia dicebantur, quae Populus Romanus exclusit causâ turpitudinis. Plura vide apud Anton. Delrio Notis in locum Senecae cit. Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 11. etc. aliquid etiam supra, voce Nox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.